

Liber Exodus*
Caput 30: Versus 23
Sume tibi[STRAB.]Graece, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha.Calami.Cinnamomi est virgultum, et in India vel Aethiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannae subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhae, cinnamomi, calami, cassiae. Hae quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiae, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.